Latin
321.1 to 321.7
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 321.1-7
Unproofread scanNot analysed yet
Cum ergo in utroque, id est in iudicio et in gratia, quod attinet ad unum et multa delicta, una eademque sit ratio, dicant isti nobis, quare iudicium dixerit ex uno delicto ducere in condemnationem, gratiam uero ex multis delictis in iustificationem, aut adquiescant ideo sic esse dictum, quia in hac causa duo constituuntur homines: Adam, ex quo subsistit generatio carnalis, et Christus, ex quo generatio spiritalis. sed quia tantum ille homo, iste autem et deus et homo, non quomodo illa generatio uno delicto obligat, quod est ex Adam, ita ista regeneratio unum delictum soluit, quod est ex Adam. sed illi quidem generationi sufficit ad condemnationem unius delicti conexio —quidquid enim postea homines ex malis suis operibus addunt, non pertinet ad illam generationem, sed ad humanam conuersationem —huic autem regenerationi non sufficit illud delictum tantummodo soluere, quod ex Adam trahitur, sed quidquid etiam postea ex iniquis operibus humanae conuersationis accedit. ideo iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. Si enim ob unius delictum mors regnauit per unum, a quo delicto paruuli per baptismum expiantur, multo magis qui abundantiam gratiae et iustitiae accipiunt, in uita regnabunt per unum Iesum Christum: multo magis utique regnabunt, quia aeternae uitae regnum erit, mors autem in eis temporaliter transit, non in aeternum regnabit. itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem —de qua condemnatione paruuli per sacramentum baptismi liberandi sunt —ita et per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem uitae. et hic omnes dixit et ibi, non quia omnes homines ueniunt ad gratiam iustificationis Christi, cum tam multi alienati ab illa in aeternum moriantur, sed quia omnes, qui renascuntur in iustificationem, non nisi per Christum renascuntur, sicut omnes, qui nascuntur in condemnationem, non nisi per Adam nascuntur.