Latin
323.1 to 323.13
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 323.1-13
Unproofread scanNot analysed yet
Sexta tua propositio est, utrum iuxta historiam pythonissa ipsum prophetam Samuhelem de inferno euocauerit. hoc a me beatae memoriae Simplicianus, Mediolanensis episcopus, aliquando quaesiuit. quid ei responderim, subditum lege. ,,Item quaeris" inquam "utrum spiritus immundus, qui erat in pythonissa, potuerit agere, ut Samuhel a Saul uideretur et loqueretur cum eo. sed multo maioris miraculi est, quod ipse satanas, princeps immundorum spirituum, potuit loqui cum deo et petere temtandum Iob iustissimum uirum; qui etiam apostolos temtandos petiuit. aut si hoc ideo non habet difficilem quaestionem, quia per quam uoluerit creaturam cui uoluerit creaturae ubique praesens ueritas loquitur nec propterea magni meriti est cui loquitur deus; interest enim, quid loquatur, quia et imperator cum multis innocentibus non loquitur, quibus prouidentissime consulit ad salutem, et cum multis nocentibus loquitur, quos iubet interfici —si ergo hinc propterea nulla quaestio est, nulla sit quaestio, quomodo etiam immundus spiritus cum anima sancti uiri loqui potuerit. omnibus enim dei sanctis deus creator et sanctificator longe utique maior est. quod si hoc mouet, quod licuerit maligno spiritui excitare animam iusti et tamquam de abditis mortuorum receptaculis euocare, nonne magis mirandum est, quod satanas ipsum dominum assumsit et constituit super pennam templi? quolibet enim modo fecerit, ille etiam modus, quo Samuheli factum, ut excitaretur, similiter latet. nisi forte quis dixerit faciliorem diabolo fuisse licentiam ad dominum uiuum unde uoluit assumendum et ubi uoluit constituendum quam ad Samuhelis defuncti spiritum a suis sedibus excitandum. quod si illud in euangelio ideo nos non perturbat, quia dominus uoluit atque permisit nulla deminutione suae potestatis et diuinitatis id fieri, sicut ab ipsis Iudaeis, quamquam peruersis atque immundis et facta diaboli facientibus, et teneri scilicet et uinciri et inludi et crucifigi atque interfici passus est: non est absurdum credere ex aliqua dispensatione diuinae uoluntatis permissum fuisse, ut non inuitus nec dominante atque subiugante magica potentia, sed uolens atque obtemperans occultae dispositioni dei, quae pythonissam illam et Saulem latebat, consentiret spiritus prophetae sancti se ostendi aspectui regis, diuina eum sententia percussurus.