Latin
322
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 322
Unproofread scanNot analysed yet
,,Primo" inquit "de eo disputandum est, quo per peccatum debilitata dicitur et immutata natura. unde ante omnia quaerendum puto" inquit "quid sit peccatum, substantia aliqua an omnino substantia carens nomen, quo non res, non exsistentia. non corpus aliquod, sed perperam facti actus exprimitur". deinde adiungit: "credo, ita est. et si ita est" inquit "quomodo potuit humanam debilitare uel mutare naturam quod substantia caret?" Cernitisne, quo tendat et quo manus porrigat haec disputatio? ut omnino frustra dictum putetur: uocabis nomen eius lesum; ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum. quomodo enim saluum faciet, ubi nulla est aegritudo? peccata quippe, a quibus dicit euangelium saluum faciendum populum Christi, substantiae non sunt et secundum istum uitiare non possunt. s o frater, bonum est, ut memineris te esse christianum. credere ista fortasse suffecerit; sed quia disputare uis nec obest, immo etiam prodest, si firmissima praecedat fides nec existimemus peccato humanam naturam non posse uitiari, sed diuinis credentes scripturis peccato eam esse uitiatam, quomodo fieri potuerit inquiramus. quoniam peccatum iam didicimus non esse substantiam, nonne attenditur, ut alia omittam, etiam non manducare non esse substantiam? a substantia quippe receditur, quoniam cibus substantia est. sed abstinere a cibo non est substantia, et tamen substantia corporis, si omnino abstineatur a cibo, ita languescit, ita ualetudinis inaequalitate corrumpitur, ita exhauritur uiribus, ita lassitudine debilitatur et frangitur, ut, si aliquo modo perduret in uita, uix possit ad eum cibum reuocari, unde abstinendo uitiata est. sic non est substantia peccatum, sed substantia est deus summaque substantia et solu§ uerus rationalis creaturae cibus. a quo per inoboedientiam recedendo et per infirmitatem non ualendo capere, quo debuit et gaudere, audis quemadmodum dicat: percussum est sicut faenum et aruit cor meum, quoniam oblitus sum manducare panem meum.