Latin
34
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 34
Unproofread scanNot analysed yet
Alios autem Origenianos continuo subiciens Epiphanius: "Origeniani" inquit "alii, qui etiam et Adamanti tractatoris, qui et mortuorum resurrectionem repellunt, Christum autem creaturam et spiritum sanctum introducentes; paradisum autem et caelos et alia omnia alligorizantes." haec quidem de Origene Epiphanius; sed qui eum defendunt, unius eiusdemque substantiae esse dicunt docuisse patrem et filium et spiritum sanctum neque resurrectionem reppulisse mortuorum, quamuis eum et in istis conuincere studeant qui eius plura legerunt. sed sunt huius Origenis alia dogmata, quae catholica ecclesia omnino non recipit, in quibus nec ipsum falso arguit nec potest ab eius defensoribus falli: maxime de purgatione et liberatione ac rursus post longum tempus ad eadem mala reuolutione rationalis uniuersae creaturae. quis enim catholicus christianus doctus uel indoctus non uehementer exhorreat eam quam dicit purgationem malorum, id est etiam eos qui hanc uitam in flagitiis et facinoribus et sacrilegiis atque impietatibus quamlibet maximis finierunt, ipsum etiam postremo diabolum et angelos eius quamuis post longissima tempora purgatos atque liberatos regno dei lucique restitui, et rursus post longissima tempora omnes, qui liberati sunt, ad haec mala denuo relabi et reuerti, et has uices alternantes beatitudinum et miseriarum rationabilis creaturae semper fuisse, semper fore? de qua uanissima impietate aduersum philosophos, a quibus ista didicit Origenes, in libris de ciuitate dei diligenstissime disputaui.