Latin
35.1 to 35.11
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 35.1-11
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter quod nos modo quaerimus post quinque milia et quod excurrit annorum, possent et posteri etiam post annorum sescenties milies eadem curiositate requirere, si in tantum haec mortalitas hominum exoriendo et obcubando et imperita perseueraret infirmitas. potuerunt et qui fuerunt ante nos ipsis recentibus hominis creati temporibus istam mouere quaestionem. ipse denique primus homo uel postridie uel eodem die, posteaquam factus est, potuit inquirere cur non ante sit factus; et quandocumque antea factus esset, non uires tunc alias et alias nunc uel etiam postea ista de initio rerum temporalium controuersia reperiret. Hanc autem se philosophi mundi huius non aliter putauerunt posse uel debere dissoluere nisi ut circuitus temporum inducerent, quibus eadem semper fuisse nouata atque repetita in rerum natura atque ita deinceps fore sine cessatione asseuerarent uolumina uenientium et praetereuntium saeculorum, siue in mundo permanente isti circuitus fierent siue certis interuallis oriens et occidens mundus eadem semper quasi noua, quae transacta et uentura sunt, exhiberet. a quo ludibrio prorsus immortalem animam, etiam cum sapientiam perceperit, liberare non possunt euntem sine cessatione ad falsam beatitudinem et ad ueram miseriam sine cessatione redeuntem. quomodo enim uera beatitudo est, de cuius numquam aeternitate confiditur, dum anima uenturam miseriam aut imperitissime in ueritate nescit aut infelicissime in beatitudine pertimescit? at si ad miserias numquam ulterius reditura ex his ad beatitudinem pergit, fit ergo aliquid noui in tempore quod finem non habet temporis. cur non ergo et mundus, cur non et homo factus in mundo, ut illi nescio qui falsi circuitus a falsis sapientibus fallacibusque comperti in doctrina sana tramite recti itineris uitentur ? nam quidam et illud quod legitur in libro Salomonis, qui uocatur ecclesiastes: quid est quod fuit? ipsum quod erit.