Latin
350.33 to 350.41
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 350.33-41
Unproofread scanNot analysed yet
ut taceam quod in alia epistula ipse doctor gentium dicit: manifesta autem sunt opera carnis, et exequitur: quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates et his similia; quae praedico uobis, sicut praedixi, quia qui talia agunt regnum dei non possidebunt. numquid enim non uidetur nobis extra corpus fieri certe illa quae ibi interposuit, aemulationes, animositates, dissensiones, inuidias, haereses? et tamen operibus carnis ista tribuit doctor gentium in fide et ueritate. quid est ergo: 'omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est, et unum tantummodo fornicationis peccatum nominans ait: qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat? Apparet igitur cuiuis tardo et obtunso, quam sit ista quaestio; quam dominus piae intentioni nostrae si aliquantulum dignatus fuerit dilucescere atque reuelare, poterimus aliquid rationabiliter dicere. uidetur enim beatus apostolus, in quo loquebatur Christus, aut exaggerare uoluisse fornicationis malum super cetera omnia peccata, quae etsi per corpus committantur, non tamen animum humanum concupiscentiae carnali ita efficiunt obstrictum et obnoxium, quemadmodum in solo opere fornicationis corporalis commisceri facit animum uis ingens libidinis cum ipso corpore et unum cum ipso quodam modo agglutinari et deuinctum esse in tantum, ut nihil aliud ipso momento et experimento huius tam magni flagitii cogitare homini liceat aut intendere, nisi quod sibimet addicit mentemque captiuam subdit ipsa submersio et quodam modo absorbitio libidinis et concupiscentia carnalis, ut hoc esse uideatur, ut dictum est: qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat, quia tunc fiet proprie et familiariter seruum corporis cor hominis fornicantis in tempore maxime ipsius nequissimae operationis, in tantum, ut ipse apostolus inculcatius uolens commendare canendum hominibus hoc malum dixerit: tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? et execrans ac detestans responderit: absit.