Latin
350.42 to 350.57
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 350.42-57
Unproofread scanNot analysed yet
an nescitis, inquit, quoniam qui adhaeret meretrici unum corpus est? erunt enim, inquit,. duo in carne una. numquid hoc posset dici de aliis atque aliis quibusque facinoribus hominum? liberum est enim animo humano in aliis quibusque sceleribus et unum aliquid eorum operari et eo ipso tempore alibi cogitatione distendi, quod in fornicationis ipso opere ac tempore non licet animo, ad aliquid aliud cogitandum liberum esse. sic enim totus homo absorbetur ab ipso et in ipso corpore, ut iam dici non possit ipse animus suus esse, sed simul totus homo dici possit quod caro sit et spiritus uadens et non reuertens. sic ergo possumus intellegere, quia omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat, ut uideatur, ut dixi, apostolus in tantum exaggerare uoluisse fornicationis malum, ut in comparatione huius fornicationis cetera extra corpus habenda esse duxerit quaecumque peccata, solo hoc tantummodo fornicationis malo in corpus proprium peccari dixerit, quia maiore libidinis ardore, quo superior nullus est, uoluptas ipsius corporis tenet seruum efficitque captiuum. Haec dicta sint de speciali fornicatione huius corporis. uerum quia non solum fornicatio in sacris litteris specialiter sed etiam generaliter arguitur et nominatur, conemur deo adiuuante et hinc aliquid probabiliter dicere. generalis igitur fornicatio aperte manifestatur in psalmo, ubi dicitur: quoniam ecce qui longe se faciunt a te, peribunt; perdidisti omnem, qui fornicatur abs te. ubi subsequitur qualiter ista generalis fornicatio euadi et effugi possit; adiunxit dicens: mihi autem adhaerere deo bonum est, ut exinde facile aduertamus illam esse generalem fornicationem animae humanae, qua non adhaerens quisque deo adhaeret mundo. unde beatus apostolus Iohannes dicit: si quis dilexerit mundum, dilectio patris non est in illo. et apostolus Iacobus dicit: adulteri, nescitis, quia amicitia huius mundi inimica est deo?