Latin
355
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 355
Unproofread scanNot analysed yet
Fieri potest, ut per malum hominem diuina prouidentia et puniat et opituletur. nam Iudaeorum impietas et Iudam supplantauit et gentibus saluti fuit. item fieri potest, ut diuina prouidentia per hominem bonum et damnet et adiuuet, sicut ait apostolus: aliis sumus odor uitae in uitam, aliis autem odor mortis in mortem. sed cum omnis tribulatio aut poena impiorum sit aut exercitatio iustorum —quia eadem tribula et paleam concidit et frumenta a paleis exuit, unde tribulatio nomen accepit —rursum cum pax et quies a molestiis saecularibus et bonos lucretur et corrumpat malos, omnia haec diuina prouidentia pro meritis moderatur animarum. sed tamen non sibi eligunt boni ministerium tribulationis nec mali amant pacem. quare ipsi quoque per quos id agitur quod ignorant, non iustitiae, quae refertur ad deum, sed maliuolentiae suae mercedem accipiunt. quemadmodum nec bonis imputatur, quod ipsis prodesse uolentibus nocetur alicui, sed bono animo beniuolentiae praesmium tribuitur: ita etiam cetera creatura pro meritis animarum rationalium uel sentitur uel latet uel molesta uel commoda est. summo enim deo cuncta bene administrante, quae fecit, nihil inordinatum in uniuerso nihilque iniustum est siue scientibus siue nescientibus nobis. sed in parte offenditur anima peccatrix: tamen, quia pro meritis ibi est ubi esse talem decet et ea patitur quae talem pati aequum est, uniuersum dei regnum nulla sua foeditate deformat. quam ob rem quoniam non omnia nouimus, quae de nobis bene agit ordo diuinus, in sola bona uoluntate secundum legem agimus, in ceteris autem secundum legem agimur, cum lex ipsa incommutabilis maneat et omnia mutabilia pulcherrima gubernatione moderetur. gloria igitur in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae uoluntatis.]