Latin
356.1 to 356.12
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 356.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Multis modis habitum dicimus: uel habitum animi, sicuti est cuiusque disciplinae perceptio usu roborata atque firmata; uel habitum corporis, secundum quem dicimus alium alio esse suculentiorem et ualidiorem, quae magis proprie habitudo dici solet; uel habitus eorum quae membris nostris commodantur extrinsecus, secundum quem dicimus uestitum, calciatum, armatum et si quid eius modi est. in quibus omnibus generibus —si quidem nomen hoc dictum est ab illo uerbo, quod est habere —manifestum est in ea re dici habitum, quae accidit alicui, ita ut iam possit etiam non habere. nam et doctrina accidit animo et sucus ac robur corporis et uestis atque arma non dubium -est quod accidant membris nostris, ita ut et imperitus possit esse animus, si ei doctrina non accederet, exile atque languidum corpus sine suco uiscerum et robore et nudus sine ueste et inermis sine annis et pede nudus sine calciamentis esse homo potest. habitus ergo in ea re dicitur, quae nobis ut habeatur accedit. uerum tamen hoc interest, quod quaedam eorum quae accidunt nobis, ut habitum faciant. non mutantur a nobis, sed ipsa nos mutant in se ipsa integra et inconcussa manentia: sicuti sapientia cum accidit homini, non ipsa mutatur, sed hominem mutat, quem de stulto sapientem facit. quaedam uero sic accidunt, ut et mutent et mutentur: sicuti cibus et ipse amittens speciem suam in corpus nostrum uertitur, et nos refecti cibo ab exilitate atque languore in robur atque ualentiam commutamur. tertium genus est, cum ipsa quae accidunt mutantur, ut habitum faciant, et quodam modo formantur ab eis quibus habitum faciunt, sicuti est uestis. nam cum proiecta uel proposita est, non habet eam formam, quam sumit, cum induitur atque inducitur membris. inducta ergo accipit formam, quam non habebat exuta, cum ipsa membra, et cum induuntur et cum exuuntur, in suo statu manent.