Latin
364.24 to 364.35
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 364.24-35
Unproofread scanNot analysed yet
hoc autem modo non exit satanas, sed potius in intima ingreditur, ut in eo sic operetur, quemadmodum dicit apostolus: secundum principem potestatis aeris huius, qui nunc operatur in filiis diffidentiae. non enim sensus corporis eorum turbabat atque torquebat ant eorum corpora conlidebat, sed in eorum uoluntate uel potius cupiditate regnabat. . Quod autem dicit pseudoprophetas multa signa et prodigia facturos, ita ut fallant, si fieri potest, etiam electos, admonet utique, ut intellegamus quaedam miracula etiam sceleratos homines facere, qualia sancti facere non possunt. nec tamen ideo potioris loci apud deum esse arbitrandi sunt. non enim acceptiores erant deo quam populus Israhel magi Aegyptiorum, quia non poterat ille populus facere quod illi faciebant, quamuis Moses in uirtute dei maiora potuerit. sed ideo non omnibus sanctis ista tribuuntur, ne perniciosissimo errore decipiantur infirmi, existimantes in talibus factis esse maiora dona quam in operibus iustitiae, quibus uita aeterna comparatur. propterea dominus prohibet hinc gaudere discipulos, cum ait: nolite in hoc gaudere, quia spiritus uobis subditi sunt, sed gaudete, quoniam nomina uestra scripta sunt in caelo. Cum ergo talia faciunt magi, qualia nonnumquam sancti faciunt, talia quidem uisibiliter esse apparent, sed et diuerso fine et diuerso iure fiunt. illi enim faciunt quaerentes gloriam suam, illi quaerentes gloriam dei; et illi faciunt per quaedam potestatibus concessa in ordine sue quasi priuata commercia uel beneficia, illi autem publica administratione iussu eius cui cuncta creatura subiecta est. aliter enim cogitur possessor equum dare militi, aliter eum tradet emtori uel cuilibet donat aut commodat. et quemadmodum plerique mali milites, quos imperialis disciplina commendat, signis imperatoris sui nonnullos possessores territant et ab eis aliquid, quod publice on iubetur, extorquent: ita nonnumquam mali christiani uel chismatici uel haeretici per nomen Christi ant uerba aut acramenta christiana exigunt aliquid a potestatibus, quibus honoris Christi cedere indictum est.