Latin
364.36 to 364.52
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 364.36-52
Unproofread scanNot analysed yet
cum autem malis iubenibus uoluntate cedunt, ad seducendos homines cedunt, quorum errore laetantur. quapropter aliter magi faciunt miracula, aliter boni christiani, aliter mali christiani: magi per priuatos contractus; boni christiani per publicam iustitiam, mali christiani per signa publica iustitiae. nec mirum est, quod haec signa ualent, cum ab eis adhibentur, quando etiam cum usurpantur ab extraneis, qui omnino suum nomen ad istam militiam non dederunt, propter honorem tamen excellentissimi imperatoris ualent. ei quibus fuit ille de quo discipuli domino nuntiauerunt, quod in nomine eius eiceret daemonia, quamuis cum eis non sequeretur. cum autem non cedunt his signis huius modi potestates, deus ipse prohibet occultis modis, cum id iustum atque utile iudicat. (nam nullo modo ulli spiritus audent) haec signa contemnere; contremescunt enim haec, ubicumque illa conspexerint. sed nescientibus hominibus aliud iubetur diuinitus uel ad confundendos malos, cum eos oportet confundi, sicut de Sceuae filiis in Actibus apostolorum legimus, quibus ait immundus spiritus: Iesum scio et Paulum noui; uos autem qui estis? uel admonendos bonos, ut proficiant in fide, atque ista non iactanter, sed utiliter possint; uel ad discernenda dona membrorum ecclesiae, sicut apostolus dicit: numquid omnes uirtutes? numquid omnes dona habent curationum? propter has ergo causas plerumque, ut dictum est, nescientibus hominibus iubetur diuinitus, id est ut his signis adhibitis huius modi potestates uoluntati hominum non obtemperent. Yt autem mali bonis saepe temporaliter noceant, potestatem in eos accipiunt ad maiorem bonorum utilitatem propter exercitationem patientiae. itaque anima christiana semper inuigilet in tribulationibus suis sequi uoluntatem domini sui, ne ordinationi dei resistendo adquirat sibi grauius iudicium. quod enim ipse dominus agens hominem Pontio Pilato dixit, et diabolo hoc Iob posset dicere: non haberes in me potestatem, nisi data tibi esset desuper.