Latin
364.53 to 364.54
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 364.53-54
Unproofread scanNot analysed yet
non ergo eius uoluntas (cuius malitiae potestas in bonos datur, sed eius uoluntas) a quo haec potestas datur, debet nobis esse carissima, quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia uero probationem, probatio uero spem; spes uero non confundit, quoniam caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis.