Latin
366
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 366
Unproofread scanNot analysed yet
In principio erat uerbum. quod graece Xoyog dicitur, latine et rationem et uerbum significat. sed hoc loco melius uerbum interpretamur, ut significetur ad patrem respectus, sed ad illa etiam quae per uerbum facta sunt operatiua potentia. ratio autem, etsi nihil per illam fiat, recte ratio dicitur.