Latin
367
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 367
Unproofread scanNot analysed yet
-Quia ille uenit, ut exemplum uiuendi demonstaret hominibus, ille, ut donum ipsum, quo bene uiuendo peruenitur, significaret, apparuit. utrumque autem uisibiliter factum est propter carnales ab his quae oculis corporeis cernunt, ad ea quae mente intelleguntur sacramentorum gradibus transferendos. nam et uerba sonant et transeunt, nec tamen ea quae uerbis significantur, cum aliquid diuinum atque aeternum loquendo exponitur, similiter transeunt.)