Latin
375
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 375
Unproofread scanNot analysed yet
Et anima, quaecumque peccauerit in manu superbiae ex indigenis et proselytis, deum hic exacerbat et exterminabitur anima illa de populo suo, quoniam uerbum domini contemsit et mandata eius disperdidit. contritione conteretur anima illa, peccatum eius in illa. quae sint peccata, quae fiunt in manusuperbiae, idest superbia committuntur, scriptura ipsa in consequentibus satis exponit, ubi ait: quoniam uerbum domini contemsit. aliud est ergo praecepta contemnere, aliud magni quidem pendere, sed aut ignarum contra facere aut uictum. quae duo fortasse pertineant ad illa peccata, quae nolentibus fiunt, de quibus superius quemadmodum deo propitiato expiarentur admonuit ac deinde subiecit peccata superbiae, cum quisque superbiendo, id est praeceptum contemnendo perperam facit. quod genus peccati non dixit ullo genere sacrificii purgari oportere, tamquam insanabile iudicans illa dumtaxat curatione, quae per sacrificia gerebatur, qualia facienda in hac scriptura praecipiuntur. quae si per se ipsa attendantur, nulli peccato possunt mederi; si autem res ipsae, quarum haec sacramenta sunt, inquirantur, in eis inueniri poterit purgatio peccatorum. quod ergo scriptum est: peccator cum uenerit in profundum malorum, contemnit, iste significatus est quem scriptura hoc loco dicit in manu superbiae delinquere. hoc igitur sine poena eius qui committit non potest aboleri, atque ideo non potest esse impunitum et cum paenitendo sanatur. ipsa enim afflictio paenitentis poena peccati est, quamuis medicinalis et salubris. merito quippe magnum iudicatur peccatum, cum superbia praeceptum contemnit; sed contrario, ut sanari possit, cor contritum et humiliatum deus non spernit. uerum tamen quia sine poena non fit, ideo talia hinc dicta sunt: deum, inquit, hic exacerbat, quia deus superbis resistit. et exterminabitur anima illa de populo suo, quoniam talis omnino in numero eorum qui ad deum pertinent non est: quoniam uerbum domini contemsit et mandata eius disperdidit, contritione conteretur anima illa. quare autem contritione conteretur, consequenter adiungit dicens: peccatum eius i u illo. ac per hoc, si tali peccato debitam contritionem ipse sibi adhibeat paenitendo, cor contritum, ut dictum est, deus non spernit. quamuis in graeco non dictum sit hoc loco: contritione conteretur, sed: extritione exteretur anima illa: quod ita accipi potest, quasi omni modo terendo extinguatur ac non sit. sed prius natura immortalis animae hunc intellectum recusat; deinde si quod exteritur omni modo efficeretur, ut non sit, non diceret de sapientia: et gradus ostiorum eius exterat pes tuus. uerum illa discretio magis magisque consideranda est, utrum nemo peccet nisi aut ignarus aut uictus aut contemnens: unde nunc longum est disputare.