Latin
376
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 376
Unproofread scanNot analysed yet
Non morientur patres pro filiis, et filii non morientur pro patribus; unusquisque in suo peccato morietur. ecce non solum prophetae hoc dixerunt uerum etiam lex dicit sua culpa quemque interimendum, non aut patris sui aut filii sui. quid est ergo, quod alibi dicitur deus reddens peccata in filios in tertiam et quartam progeniem? an de filiis nondum natis illud intellegitur propter originale peccatum, quod etiam ex Adam traxit genus humanum? hic iam de filiis natis est facta distinctio, ut unusquisque in suo peccato moriatur. non enim trahit aliquid ex patre qui iam natus erat, quando pater eius peccauit. sed cum et ibi dicit: his qui oderunt me, manifestum est etiam illam condicionem posse mutari, si filii parentum suorum facta non fuerint imitati. nam et illud ex Adam temporaliter redditur, quia omnes propter hoc moriuntur; non autem in aeternum eis qui fuerint per gratiam spiritaliter regenerati in eaque permanserint usque in finem. quamuis et illud merito quaeri possit, si redduntur pecoata in filios his qui oderunt deum, cur in tertiam et quartam generationem uel praetermissa prima et secunda uel non etiam in ceteras permanente impietate et imitatione malorum parentum. an per hunc numerum, quoniam septenarius intellegitur, uniuersitatem significare uoluit et ideo non ipsum potius septenarium posuit, ut diceret: in septimam generationem, ac sic omnis intellegeretur, quia causam perfectionis huius numeri hoc modo potius intimauit? ideo namque perhibetur perfectus, quia ex his duobus constat, ternario scilicet primo impari toto et quaternario primo pari toto. unde esse et illud propheticum existimo, quod assidue repetitur: in t rib use t quattuor impietatibus non auersabor, per quod uoluit impietates uniuersas potius quam tres uel quattuor intellegi. Ynde hoc dicebat, nisi quia legerat: reddam peccata patrum in filios deum dixisse? sciebat praeuaricatione scilicet primi hominis ad posteros transmissa. hoc et Hieremias dicit. quod ad gratiam noui testamenti pertinet hoc iam non dici, ubi generationis uinculo per regenerationem soluto non dicitur: patres manducauerunt uuam acerbam, sed: eius qui manducauerit, quia non in patris, sed in suo peccato, si commiserit, quisque morietur.