Latin
377.1 to 377.13
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 377.1-13
Unproofread scanNot analysed yet
Mortem intulit homo sibi filioque hominis; uitam uero attulit homini moriens et resurgens filius hominis, opprobrium hominum et abiectio plebis usque ad mortem. hoc enim uoluit in conspectu inimicorum pati, quo eum tamquam derelictum putarent, ut gratia commendaretur testamenti noui, qua disceremus aliam quaerere felicitatem, quae nunc est in fide, postea uero erit in specie. quamdiu enim sumus in corpore, ait apostolus, peregrinamur a domino. per fidem enim ambulamus, non per speciem, et ideo nunc in spe, tunc in re. Denique resurrectionem suam, quam non sicut nostram in longum differri oportebat, ut in exemplo carnis eius disceremus, quid in nostra sperare deberemus, noluit alienis demonstrare, sed suis. alienis dico, non natura, sed uitio, quod semper contra naturam est. mortuus est ergo in conspectu hominum, resurrexit autem in conspectu filiorum hominum, quia mors ad hominem pertinebat, resurrectio ad filium hominis. sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur. ut igitur exemplo suae carnis exhortaretur fideles suos temporalem salutem pro aeterna felicitate contemnere, usque ad mortem pertulit persequentes atque saeuientes et quasi uicto et oppresso superbe inludentes. quod autem carnem suam resuscitauit et discipulorum aspectibus atque contactibus reddidit eisque uidentibus ascendit in caelum, ipsos aedificauit et quid exspectare, quid praedicare deberent, euidentissima ueritate monstrauit. illos autem a quibus tanta mala usque ad mortem pertulerat, quasi de illo superato et extincto gloriantes in ea opinione dereliquit, ut quisquis eorum salute aeterna saluus fieri uellet, hoc de illius mortui resurrectione crederet quod hi qui uiderunt signis contestantibus praedicauerunt, et pro eadem praedicatione similia perpeti non dubitauerunt. Quapropter etiam Iacobus, unus ex apostolis eius, in epistula sua, cum exhortaretur fideles, qui post passionem et resurrectionem Christi adhuc in ista uita tenebantur, dispensationem testamenti ueteris nouique distinguens: sustinentiam, inquit, Iob audistis et finem domini uidistis, ne ideo patienter sustinerent temporalia mala, ut sibi hoc restitueretur quod recepisse Iob legimus.