Latin
39.75 to 39.84
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 39.75-84
Unproofread scanNot analysed yet
praeuidet malos futuros et creat, se ipsum ad fruendum praebens bonis, multa munera suorum largiens et malis, misericorditer ignoscens, iuste ulciscens, itemque misericorditer ulciscens, iuste ignoscens, nihil metuens de cuiusquam malitia, nihil indigens de cuiusquam iustitia, nihil sibi consulens nec de operibus bonorum et bonis consulens etiam de poenis malorum. cur ergo non permitteret temtari hominem illa temtatione prodendum, conuincendum, puniendum, cum superba concupiscentia propriae potestetis quod conceperat pareret suoque fetu confunderetur iustoque supplicio a superbiae autem inoboedientiae malo posteros deterreret, quibus ea conscribenda et annuntianda parabantur ? Si autem quaeritur cur potissimum per serpentem diabolus temtare permissus sit, iam hoc significandi gratia factum esse quem non admoneat scriptura tantae auctoritatis tantis diuinitatis documentis agens in prophetando, quantis effectis iam mundus impletus est? non quo diabolus aliquid ad instrustionem nostram significare uoluerit, sed cum accedere ad temtandum non posset nisi permissus, num per aliud posset nisi per quod permittebatur accedere? quidquid igitur serpens ille significauit, dei prouidentiae tribuendum est, sub qua et ipse diabolus suam quidem habet cupiditatem nocendi, facultatem autem non nisi quae datur uel ad subuertenda ac perdenda uasa irae uel ad humilianda siue probanda uasa misericordiae. natura itaque serpentis unde sit nouimus: produxit enim terra in uerbo dei omnia pecora et bestias et serpentes; quae uniuersa creatura habens in se animam uiuam, inrationabilem, uniuersae rationali creaturae siue bonae siue malae uoluntatis lege diuini ordinis subdita est. quid ergo mirum, si per serpentem aliquid agere permissus est diabolus, cum daemonia in porcos intrare Christus ipse permiserit? Magis de ipsa natura diaboli scrupulosius quaeri solet; quam totam quidam haeretici offensi molestia malae uoluntatis eius alienare conantur a creatura summi et ueri dei et alterum ei dare principium, quod sit contra deum.