Latin
39.85 to 39.99
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 39.85-99
Unproofread scanNot analysed yet
non enim ualent intellegere omne quod est, in quantum aliqua substantia est, et bonum esse et nisi ab illo uero, a quo omne bonum est, esse non posse; malam uero uoluntatem inordinate moueri bona inferiora superioribus praeponendo; atque ita factum esse ut rationalis creaturae spiritus sua potestate propter excellentiam delectatus tumesceret superbia, per quam caderet a beatitudine spiritalis paradisi et inuidentia contabesceret. in quo tamen bonum est hoc ipsum, quod uiuit et uiuificat corpus siue aerium, sicut ipsius diaboli uel daemonum spiritus, siue terrenum, sicut hominis anima cuiusuis, etiam maligni atque peruersi. ita dum nolunt aliquid quod deus fecerit propria uoluntate peccare, ipsius dei substantiam dicunt primo necessitate et post ineipiabiliter uoluntate corruptam atque peruersam. sed de istorum dementissimo errore alias iam multa diximus. ,In hoc autem opere quaerendum est secundum sanctam scripturam quid de diabolo dicendum sit. primum utrum ab initio ipsius mundi sua potestate delectatus abstiterit ab illa societate et caritate, qua beati sunt angeli, qui fruuntur deo, an aliquo tempore in sancto coetu fuerit angelorum etiam ipse pariter iustus et pariter beatus. nonnulli enim dicunt ipsum ei fuisse casum a supernis sedibus, quod inuiderit homini facto ad imaginem dei. porro autem inuidia sequitur superbiam, non praecedit; non enim causa superbiendi est inuidia, sed causa inuidendi superbia. cum igitur superbia sit amor excellentiae propriae, inuidia uero sit odium felicitatis alienae, quid unde nascatur satis in promtu est; amando enim quisque excellentiam suam uel paribus inuidet, quod ei coaequentur, uel inferioribus, ne sibi coaequentur, uel superioribus, quod eis non coaequetur. superbiendo igitur inuidus, non inuidendo quisque superbus est. . . Merito initium omnis peccati superbiam scriptura definiuit dicens: initium omnis peccati superbia. cui testimonio non inconuenienter aptatur etiam illud quod apostolus ait: radix omnium malorum est auaritia, si auaritiam generalem intellegamus, qua quisque appetit aliquid amplius quam oportet propter excellentiam suam et quendam propriae rei amorem.