Latin
40.12 to 40.20
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 40.12-20
Unproofread scanNot analysed yet
medicamentum autem uulneris in eo quod inde sine opere concupiscentiali in sola materie corporali per diuinam conceptionis formationisque rationem de uirgine assumtum est propter mortis sine iniquitate consortium et sine falsitate resurrectionis exemplum. [quapropter quod anima Christi non sit ex traduce animae illius primae praeuaricatricis, puto quod etiam ipsi qui animarum traducem defendunt consentiant: per semen quippe concumbentis patris transfundi etiam semen animae uolunt, a quo genere conceptionis Christus alienus est; et quod in Abraham si secundum animam fuisset, etiam ipse decimatus esset: non esse autem decimatum scriptura testatur, quae hinc quoque sacerdotium eius a leuitico sacerdotio distinguit. An forte dicent: ,,sicut potuit ibi esse secundum carnem et (non) decimari, cur non etiam secundum animam sine decimatione potuerit?" hic respondetur, quia utique simplicem animae substantiam incrementis augeri corporalibus nec illi putauerunt qui eam corpus existimant, quorum in parte sunt maxime qui eam ex parentibus creari opinantur. proinde in corporis semine potest esse uis inuisibilis, quae incorporaliter numeros agit, non oculis, sed intellectu discernenda ab ea corpulentia, quae uisu tactuque sentitur. et ipsa quantitas corporis humani, quae utique modulum seminis incomparabiliter excedit, satis ostendit posse inde aliquid sumi quod non habeat illam uim seminalem, sed tantum corporalem substantiam, quae diuinitus non de propagine concumbentium in carnem Christi assumta atque formata est. hoc autem de anima quis ualeat affirmare, quod utrumque habeat, et materiem seminis manifestam et rationem seminis occultam? sed quid laborem in re, quae persuaderi uerbis nemini forsitan potest, nisi tantum ae tale ingenium sit, quod possit loquentis praeuolare conatum nec totum exspectare a sermone? breuiter itaque colligam: si potuit et de anima fieri quod cum de carne diceremus, forsitan intellectum sit, ita est de traduce anima Christi, ut non secum labem praeuaricationis attraxerit;