Latin
40.1 to 40.11
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 40.1-11
Unproofread scanNot analysed yet
Quamuis nullius hominis anima sit in lumbis patris sui, secundum carnem tamen in lumbis Abrahae constitutum Leui decimatum et ibi constitutum secundum carnem Christum non decimatum. secundum rationem quippe illam seminalem ibi fuit Leui, qua ratione per concubitum uenturus erat in matrem; secundum quam rationem non ibi erat Christi caro, quamuis secundum ipsam ibi fuerit Mariae caro. quapropter nec Leui nec Christus in lumbis Abrahae secundum animam, secundum carnem uero et Leui et Christus: sed Leui secundum concupiscentiam carnalem, Christus autem secundum solam substantiam corporalem. cum enim sit in semine et uisibilis corpulentia et inuisibilis ratio, utrumque cucurrit ex Abraham uel etiam ex ipso Adam usque ad corpus Mariae, quia et ipsum eo modo conceptum et exortum est. Christus autem uisibilem carnis substantiam de carne uirginis sumsit, ratio uero conceptionis eius non a semine uirili, sed longe aliter ac desuper uenit. proinde secundum hoc quod de matre accepit etiam in lumbis Abrahae fuit. ille est ergo decimatus in Abraham qui, licet secundum car-nem tantum, sic tamen fuit in lumbis eius, quemadmodum in sui patris ipse Abraham, id est qui sic est natus de patre Abraham, quemadmodum de suo patre natus est Abraham, per legem scilicet in membris repugnantem legi mentis et inuisibilem concupiscentiam, quamuis eam casta et bona iura nuptiarum non sinant ualere, nisi quantum ex ea possunt generi substituendo prospicere. non autem et ille ibi decimatus est cuius caro inde non fernorem uulneris, sed materiem medicaminis traxit. nam cum ipsa decimatio ad praefigurandam medicinam pertinuerit, illud in Abrahae carne decimabatur quod curabatur, non illud unde curabatur. eadem namque caro non Abrahae tantum, sed ipsius primi terrenique hominis simul habebat et uulnus praeuaricationis et medicamentum uulneris: uulnus praeuaricationis in lege membrorum repugnante legi mentis, quae per omnem inde propagatam carnem seminali ratione quasi transcribitur;