Latin
42.49 to 42.63
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 42.49-63
Unproofread scanNot analysed yet
lignum enim tale nomen accepit, ut eo secundum prohibitionem non tacto caueretur. quod eo contra prohibitionem tacto sentiretur. neque enim iquia inde contra praeceptum manducauerunt, ideo factum est llud lignum dinoscentiae boni et mali, sed utique etiam si oboedientes essent et nihil inde contra praeceptum usurpassent, id recte uocaretur quod ibi eis accideret, si usurpassent. quemadmodum si uocaretur arbor saturitatis, quod inde possent homines saturari, numquid, si nemo accessisset, ideo nomen illud esset incongruum, quando quidem cum accederent et saturarentur, tunc probarent quam hoc recte arbor illa uocaretur ? Et quomodo, inquiunt, intellegeret homo quod ei dicebatur lignum dinoscentiae boni et mali, quando ipsum malum quid esset omnino nesciebat? hoc qui sapiunt, parum attendunt quemadmodum a contrariis notis sic pleraque intellegantur ignota, ut etiam uerba rerum, quae non sunt, cum in loquendo interponuntur, nullus caliget auditor. hoc enim quod omnino non est, nihil uocatur; et has duas syllabas nemo non intellegit, qui latine audit et loquitur. unde nisi cum sensus intuetur id quod est, et eius priuatione quid etiam non sit agnoscit? sicut inane cum dicitur, intuendo corporis plenitudinem priuatione eius tamquam contraria quid dicatur inane intellegimus; sicut audiendi sensu non solum de uocibus uerum etiam de silentio iudicamus. sic ex uita, quae inerat homini, posset eius cauere contrarium, id est uitae priuationem, quae mors uocatur; et ipsam causam, qua perderet quod amabat, id est quodlibet factum suum, quo fieret ut amitteret uitam, quibuslibet syllabis appellaretur —quemadmodum latine cum dicitur peccatum uel malum —tamquam signum eius intellegeret quod mente discerneret. nos enim quomodo intellegimus cum dicitur I resurrectio, quam numquam experti sumus? nonne quia sentimus quid sit uiuere, eius rei priuationem uocamus mortem, unde reditum ad id quod sentimus resurrectionem appellamus?