Latin
42.64 to 42.71
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 42.64-71
Unproofread scanNot analysed yet
et si quo alio nomine in quacumque lingua id ipsum appellatur, menti utique signum insinuatur in uoce loquentium, quo sonante agnoscat quod etiam sine signo cogitaret. mirum est enim quemadmodum rerum, quas habet, amissionem etiam inexperta natura deuitet. quis enim pecora docuit deuitationem mortis nisi sensus uitae ? quis enim paruulum puerum adhaerescere baiulo suo, si eum fuerit ex alto iacere minitatus? quod ex quodam tempore incipit, sed tamen antequam aliquid huius modi expertus sit. sic ergo illis primis hominibus iam uita erat dulcis, quam profecto amittere deuitabant, idque ipsum quibuscumque modis uel sonis significantem deum intellegere poterant; nec aliter eis posset persuaderi peccatum, nisi prius persuaderetur eos ex illo facto non esse morituros, id est illud quod habebant et se habere gaudebant non amissuros: unde suo loco loquendum est. aduertant itaque, si quos mouet, quomodo potuerunt intellegere inexperta nominantem uel minantem deum, et uideant nos omnium inexpertorum nomina non nisi ex contrariis, quae iam nouimus, si priuationum sunt, aut ex similibus, si specierum sunt, sine ullo aestu dubitationis agnoscere.