Latin
5.18 to 5.36
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 5.18-36
Unproofread scanNot analysed yet
et direxi me ad me et dixi mihi: tu quis es? et respondi: homo. et ecce corpus et anima in me mihi praesto sunt, unum exterius et alterum interius; quid horum est unde quaerere debui deum meum, quem iam quaesiueram per corpus a terra usque ad caelum, quousque potui mittere nuntios radios oculorum meorum? sed melius quod interius; ei quippe renuntiabant omnes nuntii corporales praesidenti et iudicanti de responsionibus caeli et terrae et omnium quae in eis sunt dicentium: non sumus deus, et: ipse fecit nos. homo interior cognouit haec per exterioris ministerium: ego interior cognoui haec, ego, ego animus per corporis mei sensum. interrogaui mundi molem de deo meo, et respondit mihi: non ego sum, sed ipse me fecit. nonne omnibus quibus integer sensus est apparet haec species? cur non omnibus eadem loquitur? animalia pusilla et magna uident eam, sed interrogare nequeunt; non enim praeposita est in eis nuntiantibus sensibus iudex ratio. homines autem possunt interrogare ut inuisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciant; sed amore subduntur eis et subditi iudicare non possunt. nec respondent ista interrogantibus nisi iudicantibus nec uocem suam mutant, id est speciem suam, si alius tantum uideat, alius autem uidens interroget, ut aliter illi appareat, aliter huic; sed eodem modo utrique apparens illi muta est, huic loquitur. immo uero omnibus loquitur; sed illi intellegunt qui eius uocem acceptam foris intus cum ueritate conferunt. ueritas enim dicit mihi: non est deus tuus caelum et terra.