Latin
5a.1 to 5a.21
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 5a.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce quantum spatiatus sum in memoria mea quaerens te, domine, et non te inueni extra eam; neque enim aliquid de te inueni quod non meminissem ex quo didici te. nam ex quo didici te non sum oblitus tui. ubi enim inueni ueritatem, ibi inueni deum meum, ipsam ueritatem; quam ex quo didici non sum oblitus. itaque ex quo te didici manes in memoria mea et illic te inuenio, cum reminiscor tui et delector in te. hae sunt sanctae deliciae meae, quas donasti mihi misericordia tua respiciens paupertatem meam. Sed ubi manes in memoria mea, domine, ubi illic manes? quale cubile fabricasti tibi? quale sanctuarium aedificasti tibi? tu dedisti hanc dignationem memoriae meae ut maneas in ea; sed m qua eius parte maneas hoc considero. transcendi enim partes eius quas habent et bestiae, cum te recordarer, quia non ibi te inueniebam inter imagines rerum corporalium. et ueni ad partes eius, ubi commendaui affectiones animi mei; nec illic inueni te. et intraui ad ipsius animi mei sedem, quae illi est in memoria mea, quoniam sui quoque meminit animus; nec ibi tu eras: quia sicut non es imago corporalis nec affectio uiuentis, qualis est cum laetamur, contristamur, cupimus, metuimus, meminimus, obliuiscimur et quidquid huius modi est, ita nec ipse animus es, quia dominus deus animi tu es et commutantur haec omnia, tu autem incommutabilis manes super omnia et dignatus es habitare in memoria mea ex quo te didici. et quid quaero quo loco eius habites, quasi uero loca ibi sint? habitas certe in ea, quoniam tui memini ex quo te dedici, et in ea te inuenio cum recordor te. Vbi ergo te inueni, ut discerem te? neque enim iam eras in memoria mea priusquam te inuenirem.