Latin
50.11 to 50.23
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 50.11-23
Unproofread scanNot analysed yet
etiam haec enim non parua testatio est naturam primitus humanam serpentis seductam esse conloquio. gaudent autem daemones hanc sibi potestatem dari, ut ad incantationem hominum serpentes moueantur, ut quolibet modo fallant quos possunt. hoc autem permittuntur ad primi facti memoriam commendandam, quo sit eis quaedam cum hoc genere familiaritas. porro ipsum primum factum ad hoc permissum est, ut per naturam serpentis significaretur generi hominum, cui erudiendo haec gesta conscribi oportebat, omnis diabolicae temtationis similitudo: quod apparebit, cum in serpentem proferri coeperit diuina sententia. Proinde prudentissimus omnium bestiarum, hoc est astutissimus, ita dictus est serpens propter astutiam diaboli, quae in illo et de illo agebat dolum: quemadmodum dicitur prudens uel astuta lingua, quam prudens uel astutus mouet ad aliquid prudenter astuteque suadendum; non enim est haec uis seu uirtus membri corporalis, quod uocatur lingua, sed utique mentis, quae utitur ea. ita etiam dictus est stilus mendax scribarum; neque enim esse mendacem pertinet nisi ad uiuentem atque sentientem; sed stilus mendax dictus est, quod per eum mendax mendaciter operetur, quemadmodum si et iste serpens mendax diceretur, quod eo diabolus tamquam stilo mendaciter uteretur. hoc ideo commendandum putaui, ne quisquam existimans animantia rationis expertia humanum habere intellectum uel in animal rationale repente mutari seducatur in illam opinionem ridiculam et noxiam reuolutionis animarum uel hominum in bestias uel in homines bestiarum. sic ergo locutus est serpens homini, sicut asina, in qua sedebat Balaam, locuta est homini, nisi quod illud opus fuit diabolicum, hoc angelicum. habent enim quaedam boni et mali angeli opera similia sicut Moses et magi Pharaonis, uerum in his etiam boni angeli potentiores sunt. nec mali angeli etiam talium operum quicquam possunt, nisi quod per bonos angelos permiserit deus, ut retribuatur unicuique secundum cor eius uel secundum gratiam dei, utrumque iuste ac benigne per altitudinem diuitiarum sapientiae et scientiae dei.