Latin
51
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 51
Unproofread scanNot analysed yet
Et dixit deus: ecce Adam factus est tamquam unus ex nobis in cognoscendo bonum et malum. quoniam hoc, per quodlibet quomodolibet dictum sit, deus tamen dixit, non aliter intellegendum est quod ait: unus ex nobis, nisi propter trinitatem numerus pluralis accipiatur, sicut dictum erat: faciamus hominem, sicut etiam dominus de se et patre: ueniemus ad eum et mansionem apud eum faciemus. replicatum est igitur in caput superbi, quo exitu concupiuerit quod a serpente suggestum est: eritis sicut di: ecce, inquit, Adam factus est tamquam unus ex nobis. uerba enim sunt haec dei non tam huic insultantis quam ceteros ne ita superbiant deterrentis, propter quos ista conscripta sunt: factus est, inquit, quasi unus ex nobis in cognoscendo bonum et malum. quid aliud intellegendum nisi exemplum timoris incutiendi esse propositum, quod non solum non fuerit factus qualis fieri uoluit, sed nec illud quod factus fuerat conseruauit? Et nunc, inquit deus, ne aliquando extendat manum et sumat de ligno uitae et edat et uiuat in aeternum. et dimisit illum dominus deus de paradiso uoluptatis operari terram, ex qua sumtus est. superiora uerba dei sunt; hoc autem factum propter ipsa uerba secutum est. alienatus enim a uita non solum, quam fuerat si praeceptum seruasset cum angelis accepturus, sed ab illa etiam quam ducebat in paradiso felici quodam corporis statu, separari utique debuit a ligno uitae, siue quod ex ipso illi subsisteret felix ille status corporis ex re uisibili uirtute inuisibili siue quod in eo esset sacramentum uisibile inuisibilis sapientiae. alienandus inde utique fuerat uel iam moriturus uel etiam tamquam excommunicatus, sicut etiam in hoc paradiso, id est ecclesia solent a sacramentis altaris uisibilibus homines disciplina ecclesiastica remoueri. et eiecit Adam et collocauit eum contra paradisum uoluptatis. et hoc significandi gratia factum est, ut contra paradisum, quo beata uita etiam spiritaliter significabatur, habitaret peccator utique in miseria. et ordinauit cherubim et flammeam romphaeam, quae uertitur, custodire uiam ligni uitae. hoc per caelestes utique potestates etiam in paradiso uisibili factum esse credendum est, ut per angelicum ministerium esset illic ignea quaedam custodia; non tamen frustra factum esse, nisi quia significat aliquid etiam de spiritali paradiso, non est utique dubitandum.