Latin
52.1 to 52.14
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 52.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Illud magis mouet, si iam spiritalis erat Adam quamuis mente, non corpore, quomodo credere potuerit quod per serpentem dictum est, ideo deum prohibuisse ne fructum ligni illius uescerentur, quia sciebat eos, si fecissent, futuros ut deos propter dinoscentiam boni et mali, tamquam hoc tantam bonum creaturae suae creator inuiderit; hoc mirum si homo spiritali mente praeditus credere potuisset. an quia hoc credere ipse non posset, propterea mulier addita est, quae parui intellectus esset, adhuc fortasse secundum sensum carnis, non secundum spiritum mentis uiueret, et hoc est quod ei apostolus non tribuit imaginem dei? sic enim ait: uir quidem non debet uelare caput, cum sit imago et gloria dei, mulier autem gloria uiri est; non quo mens feminae eandem imaginem capere non possit, cum illa gratia nos dicat nec masculum esse nec feminam, sed quod fortassis illa hoc nondum perceperat quod fit in agnitione dei et uiro regente ac dispensante paulatim fuerat perceptura. . neque enim frustra et illud apostolus ait: Adam enim primus formatus est, deinde Eua; et Adam non est seductus, mulier autem seducta in praeuaricatione facta est, id est ut per illam etiam uir praeuaricaretur. nam et ipsum dicit praeuaricatorem ubi ait: in similitudine praeuaricationis Adae, qui est forma futuri; seductum tamen negat. nam et interrogatus non ait: "mulier, quam dedisti mecum, seduxit me et manducaui" sed: ipsa inquit, dedit mihi a ligno et manducaui. illa uero: serpens, inquit, seduxit me. ita Salomon, uir tantae sapientiae, numquidnam credendum est quod in simulacrorum cultu credidit esse aliquid utilitatis? sed mulierum amori ad hoc malum trahenti resistere non eualuit, faciens quod sciebat esse faciendum minime, ne suas quibus deperibat atque defluebat mortiferas delicias contristaret. ita et Adam, posteaquam de ligno prohibito seducta mulier manducauit eique dedit ut simul ederent, noluit eam contristare quam credebat posse sine suo solacio contabescere, si ab eius alienaretur animo, et omnino illa interire discordia: non quidem carnis uictus concupiscentia, quam nondum senserat in resistente lege membrorum legi mentis suae, sed amicali quadam beniuolentia, qua plerumque fit ut offendatur deus, ne homo ex amico fiat inimicos: quod eum non facere diuinae sententiae iustus exitus indicauit.