Latin
5a.102 to 5a.121
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 5a.102-121
Unproofread scanNot analysed yet
audiui aliam uocem tuam: post concupiscentias tuas non eas et a uoluntate tua uetare. audiui et illam ex munere tuo quam multum amaui: neque si manducauerimus abundabimus, neque si non manducauerimus deerit nobis; hoc est dicere: nec illa res me copiosum facit nec illa aerumnosum. audiui et alteram: ego enim didici in quibus sum sufficiens esse et abundare noui et paenuriam pati noui. omnia possum in eo qui me confortat. ecce miles castrorum caelestium, non puluis quod sumus. sed memento, domine, quia puluis sumus, et de puluere fecisti hominem; et perierat, et inuentus est. nec ille in se potuit, quia idem puluis fuit quem talia dicentem afflatu tuae inspirationis adamaui: omnia possum, inquit, in eo qui me confortat. conforta me ut possim; da quod iubes, et iube quod uis. iste se accepisse confitetur et quod gloriatur in domino gloriatur. audiui alium rogantem ut accipiat: aufer a me, inquit, concupiscentiam uentris; unde apparet, sancte deus meus, te dare quod cum imperas fieri fit. docuisti me, pater bone: omnia munda mundis, sed malum esse homini, qui per offensionem manducat; et omnem creaturam tuam bonam esse nihilque abiciendum quod cum gratiarum actione percipitur; et quia esca nos non commendat deo, et ut nemo nos iudicet in cibo aut potu, et ut qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet. didici haec, gratias tibi, laudes tibi deo meo, magistro meo, pulsatori aurium mearum, inlustratori cordis mei: eripe me ab omni temtatione. non ego immunditiam obsonii timeo, sed immunditiam cupiditatis. scio Noe omne carnis genus, quod cibo esset usu, manducare permissum, Helian cibo carnis refectum, Iohannen mirabili abstinentia praeditum animalibus, hoc est locustis, in escam cedentibus non fuisse pollutum;