Latin
5a.80 to 5a.101
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 5a.80-101
Unproofread scanNot analysed yet
et dolores mei uoluptate pelluntur. nam et fames et sitis quidam dolores sunt, urunt et sicut febres necant, nisi alimentorum medicina succurrat. quae quoniam praesto est ex consolatione munerum tuorum, in quibus nostrae infirmitati terra et aqua et caelum seruiunt, calamitas deliciae uocantur. hoc me docuisti, ut quemadmodum medicamenta sic alimenta sumturus accedam. sed dum ad quietem satietatis ex indigentiae molestia transeo, in ipso transitu mihi insidiatur laqueus concupiscentiae; ipse enim transitus uoluptas est et non est alius qua transeatur quo transire cogit necessitas. et cum salus sit causa edendi ac bibendi, adiungit se tamquam pedisequa periculosa iucunditas et plerumque praeire conatur, ut eius causa fiat quod salutis causa me facere uel dico uel uolo. nec idem modus utriusque est; nam quod saluti satis est delectationi parum est; et saepe incertum fit utrum adhuc necessaria corporis cura subsidium petat an uoluntaria cupiditatis fallacia ministerium suppetat. ad hoc incertum hilarescit infelix anima et in eo praeparat excusationis patrocinium, gaudens non apparere quid satis sit moderationi ualetudinis, ut obtentu salutis obumbret negotium uoluptatis. his temtationibus cotidie cogor resistere et inuoco dexteram tuam (ad salutem meam) et ad te refero aestus meos, quia consilium mihi de hac re non stat. audio uocem iubentis dei mei: non grauentur corda uestra in crapula et ebrietate. ebrietas longe est a me; misereberis ne appropinquet mihi. crapula autem nonnumquam subrepit seruo tuo; misereberis ut longe fiat a me. nemo enim potest esse continens, nisi tu des. multa nobis orantibus tribuis et quidquid boni antequam oremus accipimus, a te accipimus; et at hoc postea cognosceremus, a te accepimus. ebriosus numquam fui, sed ebriosos a te factos sobrios ego noui; ergo a te factum est ut hoc non essent qui numquam fuerunt, a quo factum est ut hoc non semper essent qui fuerunt, a quo etiam factum est ut scirent utrique a quo factum est.