Latin
5a.22 to 5a.47
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 5a.22-47
Unproofread scanNot analysed yet
ubi ergo te inueni, ut discerem te nisi in te supra me? et nusquam locus, et recedimus et accedimus, et nusquam locus. ueritas ubique praesides omnibus consulentibus te simulque respondes omnibus etiam diuersa consulentibus, liquide tu respondes, sed non liquide omnes audiunt omnes unde uolunt consulunt, sed non semper quod uolunt audiunt. optimus minister tuus est qui non magis intuetur hoc a te audire quod ipse uoluerit, sed potius hoc uelle quod a te audierit. Sero te amaui, pulchritudo tam antiqua et tam noua, sero te amaui! et ecce intus eras et ego foris, et ibi te quaerebam et in ista formonsa quae fecisti deformis irruebam; mecum eras, et tecum non eram et ea me tenebant longe a te, quae si in te non essent, non essent. uocasti et clamasti, et rupisti surditatem meam; coruscasti, splenduisti, et fugasti caecitatem meam; fragrasti, et duxi spiritum et anhelo tibi; gustaui, et esurio et sitio; tetigisti me, et exarsi in pacem tuam. Cum inhaesero tibi ex omni me, nusquam erit mihi dolor et labor et uiua erit uita mea tota plena te. nunc autem quoniam quem tu imples subleuas eum, quoniam tui plenus non sum oneri mihi sum. contendunt laetitiae meae flendae cum laetandis maeroribus et ex qua parte stet uictoria nescio. contendunt maerores mei mali cum gaudiis bonis et ex qua parte stet uictoria nescio. hei mihi, domine, miserere mei; hei mihi! ecce uulnera mea non abscondo. medicus es, aeger sum; misericors es, miser sum. numquid non temtatio est uita humana super terram? quis uelit molestias et difficultates? tolerari iubes ea, non amari. nemo quod tolerat amat, etsi tolerare amat; quamuis enim gaudeat se tolerare, mauult tamen non esse quod toleret.