Latin
61.1 to 61.14
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 61.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Cum deus locutus est ad Cain eo more, quo cum primis hominibus per creaturam subiectam uelut eorum socius forma congrua. loquebatur, quid ei profuit? nonne conceptum scelus in necando fratre etiam post uerbum diuinae admonitionis impleuit? nam cum sacrificia discreuisset amborum, in illius respiciens, huius despiciens —quod non dubitandum est potuisse cognosci signo aliquo attestante uisibili —et hoc ideo fecisset deus, quia mala erant opera huius, fratris uero eius bona, contristatus est Cain ualde et concidit facies eius. sic enim scriptum est: et dixit dominus ad Cain: quare tristis factus ea et quare concidit facies tua? nonne si recte offeras, recte autem non diuidas, peccasti? quiesce; ad te enim conuersio eius et tu dominaberis illius ? in hac admonitione uel monitu, quem deus protulit ad Cain, illud quidem quod dictum est: nonne si recte offeras, recte autem non diuidas, peccasti? quia non elucet cur uel unde sit dictum, multos sensus peperit eius obscuritas, cum diuinarum scripturarum quisque tractator secundum fidei regulam id conatur exponere. recte quippe offertur sacrificium, cum offertur deo uero, cui uni tantummodo sacrificandum est. non autem recte diuiditur, dum non discernuntur recte uel loca uel tempora uel res ipsae, quae offeruntur, uel qui offert, cui offertur, uel hi quibus ad uescendum distribuitur quod oblatum est, ut diuisionem hic discretionem intellegamus; siue cum offertur ubi non oportet aut quod non ibi, sed alibi oportet, siue cum offertur quando non oportet aut quod non tunc, sed alias oportet, siue cum offertur id quod nusquam et numquam penitus debuit, siue cum electiora sibi eiusdem generis rerum tenet homo quam sunt ea quae offert deo; siue eius rei, quae oblata est, fit particeps profanus aut quilibet quem fas non est fieri.