Latin
61.15 to 61.29
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 61.15-29
Unproofread scanNot analysed yet
in quo autem horum deo displicuerit Cain, facile non potest inueniri. sed quoniam Iohannes apostolus, cum de his fratribus loqueretur: non sicut Cain, inquit, ex maligno erat et occidit fratrem suum; et cuius rei gratia occidit? quia opera illius maligna fuerunt, fratris autem eius iusta, datur intellegi propterea deum non respexisse in munus eius, quia hoc ipso male diuidebat, dans deo aliquid suum, sibi autem se ipsam. quod omnes faciunt, qui non dei, sed suum sectantes uoluntatem, id est non recto, sed peruerso corde uiuentes, offerunt tamen deo munus, quo putant eum redimi, ut eorum non opituletur sanandis prauis cupiditatibus, sed explendis. et hoc est terrenae proprium ciuitatis, deum uel deos colere, quibus adiuuantibus regnet in uictoriis et pace terrena, non caritate consulendi, sed dominandi cupiditate. boni quippe ad hoc utuntur mundo ut fruantur deo, mali autem contra ut fruantur mundo uti uolunt deo: qui tamen eum uel esse uel res humanas . curare iam credunt. sunt enim multo deteriores qui ne hoc quidem credunt. cognito itaque Cain quod super eius germani sacrificium nec super suum respexerat deus, utique fratrem bonum mutatus imitari, non elatus debuit aemulari; sed contristatus est et concidit facies eius: hoc peccatum maxime arguit deus, tristitiam de alterius bonitate, et hoc fratris. hoc quippe arguendo interrogauit dicens: quare contristatus es et quare concidit facies tua? quia enim fratri inuidebat dens uidebat et hoc arguebat. nam hominibus, quibus absconditum est cor alterius, esse posset ambiguum et prorsus incertum utrum illa tristitia malignitatem suam, in qua se deo displicuisse didicerat, an fratris doluerit bonitatem, quae deo placuit, cum in sacrificium eius aspexit. sed rationem reddens deus, cur eius oblationem accipere noluerit, ut sibi ipse potius merito quam ei frater immerito displiceret, cum esset iniustus non recte diuidendo, hoc est non recte uiuendo, et indignus cuius approbaretur oblatio, quam esset iniustior, quod fratrem iustum gratis odisset, ostendit, non tamen eum dimittens sine mandato sancto, iusto et bono: quiesce, inquit;