Latin
65
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 65
Unproofread scanNot analysed yet
Quid ergo peccauerunt Iudaei, si deus illos excaecauit, ne agnoscerent Christum? quantum possemus, imbuendo rudi homini ostenderemus ex aliis occultis peccatis deo cognitis uenire iustam poenam huius caecitatis; quod non solum dixisse apostolum de quibusdam: propter hoc tradidit illos deus in concupiscentiam cordis eorum uel in reprobum sensum, ut faciant quae non conueniunt, uolentem ostendere quaedam peccata manifesta ex poena uenire quorundam occultorum, sed nec ipsos hoc tacuisse prophetas demonstraremus. nam, ne pergam longius, idem Hieremias eo ipso loco, ubi ait: et homo est, et quis agnoscet eum? ne quasi hoc ipso excusati essent Iudaei, quia non cognouerunt —si enim cognouissent, sicut apostolus dicit, numquam dominum gloriae crucifixissent —sequitur et ostendit occulti eorum meriti fuisse, ut non cognoscerent. ait enim: ego dominus interrogans corda, probans renes, ut dem unicuique secundum uiam eius et secundum fructum studiorum eius.