Latin
66.1 to 66.19
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 66.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
Videamus ex occasione calumniantium haereticorum, quomodo illud sacramentum fidelibus exponatur. mors hominis ex poena peccati est: unde et ipsa peccatum dicitur, non quia peccat homo dum moritur, sed quia ex peccato factum est ut moriatur; sicut alio modo dicitur lingua proprie caro, quae intra dentes sub palato mouetur, et alio modo dicitur lingua quod per linguam fit; secundum quem modum dicitur lingua graeca, alia latina. et manus alio modo dicuntur ipsum proprie corporis membrum, quod mouemus ad operandum, et alio modo manus dicitur scriptura, quae fit per manum; dicimus enim: "probata est manus eius" "lecta est aduersus eum manus eius" "habeo manum tuam" "recipe manum tuam". manus utique proprie membrum est hominis. non autem opinor illam scripturam membrum esse hominis; et tamen dicitur manus eo quod manu facta sit. sic et peccatum non tantum ipsum opus malum, quod poena dignum est, sed etiam ipsa mors, quae peccato facta est, peccatum appellatum est. illud itaque peccatum, quo reus esset mortis, non commisit Christus; illud autem alterum, id est mortem, quae peccato inflicta est humanae naturae, suscepit pro nobis. hoc suspendit in ligno, hoc maledictum est per Mosen, ubi mors damnata est ne regnaret, et maledicta est ut periret. quapropter per Christi tale peccatum damnatum est nostrum peccatum, ut nos liberaremur, ne regnante peccato nos damnati remaneremus. Quid ergo miratur Faustus maledictum esse peccatum, maledictam esse mortem, maledictam esse mortalitatem carnis sine peccato Christi, ex peccato tamen hominis etiam in Christo factum? ex Adam quippe corpus assumsit, quia ex Adam uirgo Maria, quae peperit Christum. dixerat autem deus in paradiso: qua die tetigeritis, morte moriemini. hoc est maledictum, quod pependit in ligno. ille neget Christum maledictum qui negat et mortuum;