Latin
68.1 to 68.17
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 68.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Illud sabbatum, quod imperite atque impie deridetis, nisi et ipsum inter prophetias, quae de Christo scriptae sunt, haberet intellectum, non ei Christus sic attestaretur. qui cum propria uoluntate, sicut ipse in eius laude posuisti, pateretur, ideoque tempora passionis et resurrectionis suae haberet in potestate, id egit ut caro eius in sepultura sabbato requiesceret ab omnibus operibus suis, ut tertio die resurgens, quem dominicum dicimus, qui post sabbatum numeratur octauus, etiam circumcisionem octaui diei ad se prophetandum pertinere declararet. quid enim significat circumcisio carnis ? quid nisi expoliationem mortalitatis, quam de carnali generatione portamus? propter hoc dicit apostolus: exuens se carnem principatus et potestates exemplauit fiducialiter, triumphans eos in semet ipso. quod enim dicit exuisse se carnem, eo loco carnem mortalitatem carnis intellegimus, secundum quam proprie corpus hoc caro nominatur. quae mortalitas proprie caro appellata, quia in illa resurrectionis immortalitate non erit. propterea scriptum est :caro et sanguis regnum dei non possidebunt. de quibus uerbis soletis calumniari fidei nostrae, qua credimus huius corporis futuram resurrectionem, quae in ipso domino iam praecessit, dissimulantes ea quae secuntur; in quibus aperte apostolus quid dicat exponit. nolens enim ostendere quid eo loco dixerit carnem, continuo subiecit: neque corruptio incorruptionem possidebit. hoc enim corpus, quod propter mortalitatem proprie caro nominatur, mutari dicit in resurrectione, ut iam non sit corruptibile atque mortale. quod ne putetur nostra suspicione dici, ipsa eius quae secuntur uerba consulite: ecce, inquit, mysterium dico: omnes quidem resurgimus, non tamen omnes immutabimur, in atomo, in ictu oculi, in nouissima tuba; canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur; oportet enim co rruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere immortalitatem. ut ergo induatur immortalitate, exuitur mortalitate. hoc est circumcisionis mysterium, quae octauo die fieri iussa est, et octauo die, id est dominica post sabbatum, iam in ueritate a domino impleta.