Latin
68.18 to 68.28
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 68.18-28
Unproofread scanNot analysed yet
unde dicitur: exuens se carnem principatus et potestates exemplauit. per hanc enim mortalitatem nobis inuidae diabolicae potestates dominabantur; quas exemplasse dictus est, quia in se ipso capite nostro praebuit exemplum, quod in toto eius corpore, id est ecclesia ex diaboli potestate liberanda, in ultima resurrectione complebitur. haec est fides nostra. et quoniam, sicut testimonium propheticum Paulus commemorat: iustus ex fide uiuit, haec est iustificatio nostra. mortuum quippe Christum et pagani credunt; resurrexisse autem Christum propria fides est christianorum. si enim confitearis, ait apostolus, in ore tuo, quia dominus est Iesus Christus, et credideris in corde tuo, quia deus illum suscitauit a mortuis, saluus eris. quia ergo ex ista resurrectionis fide iustificamur, ideo et illud de Christo apostolicum est, quia mortuus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. et quia ista resurrectio, quae credita nos iustificat, illa octaui diei circumcisione figurata est, propterea de ipso Abraham, cui primum tradita est, dicit apostolus :et signum accepit circumcisionis signaculum iustitiae fidei. ergo et istam circumcisionem inter alias figuras propheticas de Christo scripsit Moses, de quo ipse dicit: de me enim ille scripsit.