Latin
74.1 to 74.20
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 74.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
Refutato crimine, quod nefarius error obiecit, de libero, ut possumus, mysteriorum secreta rimemur pulsemusque fidei pietate, ut nobis aperiatur a domino, quid rerum figurauerint quattuor istae uxores Iacob, quarum duae liberae, duae ancillae fuerunt. uidemus enim apostolum in libera et ancilla, quas habuit Abraham, duo testamenta intellegere. sed ibi in una et una facilius apparet quod dicitur; hic autem duae sunt et duae. deinde ibi ancillae filius exheredatur; hic uero ancillarum filii simul cum filiis liberarum terram promissionis accipiunt: unde hic procul dubio aliquid aliud significatur. Quamquam enim duas liberas uxores Iacob ad nonum testamentum, quo in libertatem uocati sumus, existimem pertinere, non tamen frustra duae sunt; nisi forte, quod in scripturis aduerti et inueniri potest, duae uitae nobis in Christi corpore praedicantur: una temporalis, in qua laboramus; alia aeterna, in qua delectationem dei contemplabimur. istam dominus passione, illam resurrectione declarauit. admonent nos ad hoc intellegendum illarum etiam nomina feminarum. dicunt enim quod Lia interpretatur "laborans", Rachel autem uisum principium" siue "uerbum, ex quo uidetur principium". actio ergo humanae mortalisque uitae, in qua uiuimus ex fide multa laboriosa opera facientes, incerti quo exitu proueniant ad utilitatem eorum quibus consulere uolumus, ipsa est Lia, prior uxor Iacob; ac per hoc et infirmis oculis fuisse commemoratur; cogitationes enim mortalium timidae, et incertae prouidentiae nostrae. spes uero aeternae contemplationis dei habens certam et delectabilem intellegentiam ueritatis, ipsa est Rachel.' unde etiam dicitur bona facie et pulchra specie. Hanc enim amat omnis pie studiosus et propter hanc seruit gratiae dei, qua peccata nostra, etsi fuerint sicut phoenicium, tamquam nix dealbantur. Laban quippe interpretatur „dealbatio"; cui seruiuit Iacob propter Rachel. neque enim se quisque conuertit sub gratia remissionis peccatorum seruire iustitiae, nisi ut quiete uiuat in uerbo, ex quo uidetur principium;