Latin
74.21 to 74.34
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 74.21-34
Unproofread scanNot analysed yet
quod est deus. ergo propter Rachel, non propter Liam. nam quis tandem amauerit in operibus iustitiae laborem actionum atque passionum ? quia eam uitam propter se ipsam expetiuerit? sicut nec Iacob Liam, sed tamen sibi nocte suppositam in usum generandi amplexus et fecunditatem eius expertus est. dominus enim eam, quia per se ipsa diligi non poterat, primo ut ad Rachel perueniretur tolerari fecit, deinde propter filios commendauit. ita uero unusquisque utilis dei seruus sub dealbationis peccatorum suorum gratia constitutus quid aliud in sua conuersione meditatus est, quid aliud corde gestauit, quid aliud adamauit nisi doctrinam sapientiae? quam plerique se adepturos et percepturos putant statim, ut se in septem praeceptis legis exercuerint, quae sunt de dilectione proximi, ne cuiquam homini noceatur, id est: honora patrem et matrem, non moechaberis, non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices, non concupisces uxorem proximi tui. quibus quantum potuerit obseruatis posteaquam homini pro concupita et sperata pulcherrima delectatione doctrinae per temtationes uarias quasi per huius saeculi noctem tolerantia laboris adhaeserit —uelut pro Bachel Lia inopinata coniuncta sit —et hanc sustinet ut ad illam perueniat, si perseueranter amat, acceptis aliis septem praeceptis -ac si ei dicatur: serui alios septem annos propter Rachel —ut sit pauper spiritu, mitis, lugens, esuriens sitiensque iustitiam, misericors, mundi cordis, pacificus. uellet enim homo, si fieri posset, sine ulla tolerantia laboris, quae in agendo patiendoque amplectenda est, statim ad pulchrae atque perfectae sapientiae delicias peruenire; sed hoc non potest in terra morientium. hoc enim uidetur significare quod dictum est ad Iacob: non est moris in loco nostro, ut minor nubat prius quam maior; quia non absurde maior appellatur quae tempore prior est. prior est autem in recta hominis eruditione labor operandi quae iusta sunt quam uoluptas intellegendi quae uera sunt.