Latin
74.35 to 74.51
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 74.35-51
Unproofread scanNot analysed yet
ad hoc ualet quod scriptum est: concupisti sapientiam, serua mandata, et dominus praebet illam tibi: mandata utique ad iustitiam pertinentia; iustitiam autem, quae ex fide est, quae inter temtationum incerta uersatur, ut pie credendo quod nondum intellegit etiam intellegentiae meritum consequatur. quantum enim ualet quod amodo commemoraui esse scriptum: concupisti sapientiam, serua mandata, et dominus praebet illam tibi, tantum et illud ualere arbitror: nisi credideritis, non intellegetis, ut iustitia ad fidem, ad sapientiam uero intellegentia pertinere monstretur. proinde in his qui flagrant ingenti amore perspicuae ueritatis, non est improbandum studium, sed ad ordinem reuocandum, ut a fide incipiat et bonis moribus enitatur peruenire quo intendit. in eo quippe quod uersatur uirtus est laboriosa; in eo uero quod appetit luminosa sapientia. "quid opus est" inquit "credere quod non mihi ostenditur manifestum? aliquod uerbum prome, quo uideam rerum omnium principium. id enim est in quo maxime ac primitus inardescit, si ueri studiosus est animus rationalis". cui respondeatur: pulchrum est quidem quod desideras et amari dignissimum, sed prius nubit Lia et postea Rachel. ardor ergo iste ad id ualeat, ut ordo non recusetur, sed potius toleretur, sine quo non potest ad id perueniri quod tanto ardore diligitur. cum autem peruentum fuerit, simul habebitur in hoc saeculo non solum speciosa intellegentia sed etiam laboriosa iustitia. quamlibet enim acute sinceriterque cernatur a mortalibus incommutabile bonum, adhuc corpus, quod corrumpitur, aggrauat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. ad unum ergo tendendum, sed propter hoc multa ferenda sunt. Itaque duae sunt uxores Iacob liberae, ambae quippe sunt filiae remissionis peccatorum, hoc est dealbationis, quod est Laban. uerum tamen una amatur, alia toleratur. sed quae toleratur, ipsa prius et uberius fecundatur, ut, si non propter se ipsam, certe propter filios diligatur.