Latin
93
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 93
Unproofread scanNot analysed yet
Vox angeli de caelo ad Abraham: ne inicias manum in puerum neque facias ei quicquam; modo enim cognoni quoniam times deum tu. etiam ista quaestio simili locutione soluitur. hoc est enim: nunc cognoui quoniam times deum tu, quod significat: "nunc te feci cognoscere". in consequentibus autem hoc genus locutionis euidentius apparet ubi dicitur: et uocauit Abraham nomen loci illius "dominus uidit", ut dicant hodie: in montem dominus apparuit. uidit pro eo quod est apparuit", hoc est uidit pro eo quod est „uideri fecit ̔̔significat •per efficientem id quod efficitur; sicut frigus pigrum, quod pigros facit.