Latin
94
Eugippius, Excerpta ex Operibus Augustini 94
Unproofread scanNot analysed yet
Quod Abraham iubet puero suo, ut manum suam ponat super eius femore, et sic eum adiurat per dominum deum caeli et dominum terrae, solet imperitos mouere non attendentes magnam ipsam de Christo extitisse prophetiam, quod ipse dominus deus caeli et dominus terrae in ea carne uenturus esset, quae de illo femore propagata est.