Latin
4.256 to 4.272
Eugippius, Vita Sancti Severini 4.256-272
Not analysed yet
Frustra enim illuc offenso deo veritatis inimicus accessit, ubi tam imprudenter excesserat . XXIII. Igitur sanctus Severinus, dum in monasterio Favianis evangelium legeret, oratione suppleta consurgens scapham sibi iubet ilico praeparari et mirantibus ait: 'Sit nomen domini benedictum, sanctuariis beatorum martyrum nos oportet occurrere'. Nec mora: transmeato Danuvio inveniunt hominem considentem in ripa ulteriori fluminis ac multis eos precibus postulantem, ut ad servum dei, ad quem fama vulgante olim venire cuperet, duceretur. Mox itaque ei Christi famulo demonstrato suppliciter S. Iohannis Baptistae reliquias obtulit multis apud se servatas temporibus. Quas dei servus debita veneratione suscipiens in basilicam S. Iohannis, sicut praedixerat, ultronea benedictione collatas sacravit officio sacerdotum. XXIV. Ad habitatores praeterea oppidi, quod Ioviaco vocabatur, viginti et amplius a Batavis milibus disparatum, solita vir dei revelatione commonitus Moderatum nomine, cantorem ecclesiae, destinavit, praecipiens ut habitationem loci illius omnes sine cunctatione relinquerent, mox enim perituros fore, si contemnerent imperata. Aliis ergo de tanto praesagio dubitantibus, aliis prorsus non credentibus iterum misit Quintasium quendam, cui et lacrimans ait: 'Perge velocius, denuntians eis, si hac ibidem nocte manserint, sine dilatione capientur'. Sanctum quoque Maximianum, spiritualis vitae presbyterum, instantius imperat admoneri, ut saltem ipse contemptoribus derelictis properaret caelesti misericordia liberari; de quo sibi dei famulus magnam dicebat inesse maestitiam, ne forte salutiferum differendo mandatum imminenti subiaceret exitio. Praedictus itaque pergens imperata supplevit, sed presbytero et reliquis incredulitate nutantibus nuntius viri dei presbytero retinenti se atque hospitalitatis gratiam praebere cupienti nullatenus acquievit. Qua nocte Heruli insperate protinus irruentes oppidumque vastantes plurimos duxere captivos, presbyterum memoratum patibulo suspendentes. Quo audito servus dei graviter doluit praemonitos non curasse. XXV. Deinde quidam de Norico, Maximus nomine, ad servum dei frequentare solitus cum venisset et pro familiaritate, quam meruerat, in monasterio sancti viri diebus aliquot moraretur, eius informatur oraculis patriam suam grave repente excidium subituram.