Latin
4.273 to 4.289
Eugippius, Vita Sancti Severini 4.273-289
Not analysed yet
Qui acceptis litteris ad S. Paulinum episcopum ordinatis remeavit instantius. Igitur memoratus antistes litterarum tenore praestructus universa dioecesis suae castella scriptis propriis vehementer admonuit, ut triduano ieiunio, quod litterae viri dei signaverant, exitio venturae cladis occurrerent. Quibus iussa complentibus terminato ieiunio ecce Alamannorum copiosissima multitudo feraliter cuncta vastavit. Castella vero nullum sensere periculum, quae lorica fidelis ieiunii et laudanda cordis humilitas per virum propheticum adversus hostium ferociam fidenter armaverat. XXVI. Post haec leprosus quidam mediolanensis territorii ad S. Severinum fama eius invitante perrexerat: hunc sanitatis remedia suppliciter implorantem monachis suis indicto ieiunio commendavit; qui continuo dei gratia operante mundatus est. Cumque recepta sanitate redire suaderetur ad patriam, prostravit se pedibus sancti viri, petens, ne ulterius ad sua redire cogeretur, cupiens scilicet ut lepram quoque peccatorum sicut carnis effugeret vitamque in eodem loco fine laudabili terminaret. Cuius animum religiosum vir dei vehementer admirans paucis monachis paterna iussione praecepit frequentatis cum eo ieiuniis in oratione continua permanere, ut dominus ei, quae essent opportuna, concederet. Tantis itaque remediis praemunitus intra duorum mensium spatium vitae mortalis est compedibus absolutus. XXVII. Eodem tempore mansores oppidi quintanensis, creberrimis Alamannorum incursionibus iam defessi, sedes proprias relinquentes in Batavis oppidum migraverunt . Sed non latuit eosdem barbaros confugium praedictorum; qua causa plus inflammati sunt, credentes quod duorum populos oppidorum uno impetu praedarentur. Sed beatus Severinus orationi fortius incubans Romanos exemplis salutaribus multipliciter hortabatur, praenuntians hostes quidem praesentes dei auxilio superandos, sed post victoriam eos, qui contemnerent eius monita, perituros. Igitur Romani omnes sancti viri praedictione firmati spe promissae victoriae adversus Alamannos instruxerunt aciem, non tam materialibus armis, quam sancti viri orationibus praemuniti. Qua congressione victis ac fugientibus Alamannis vir dei ita victores alloquitur: 'Filii, ne vestris viribus palmam praesentis certaminis computetis, scientes idcirco vos dei praesidio liberatos, ut hinc parvo intervallo temporis, quasi quibusdam concessis indutiis, discedatis.