Latin
Incipit Panegyricus
Eumenius, Panegyrico Constantino Augusto 2.11
Unproofread scanNot analysed yet
XI. Inde est igitur, Imperator, pax isia qua fruimur. Neque enim Rheni jam gurgitibus, sed nominis tui terrore munimur. Quamlibet ille aut arescat aestu, aut resistat gelu, neutro hostis audebit uti vado. Nihil enim tam insuperabili vallo natura praeclusit, quod non penetret audacia, cui aliqua conandi spes relinquatur, Ille est inexpugnabilis murus, quem exitruit fama virtutis. Sciunt posse se Franci transire Rhenum, quos ad necem suam libenter admittas; sed nec victoriam possunt sperare, nec veniam. Quid ipsos maneat ex regum suorum cruciatibus metiuntur, ideoque tantum abest, ut amnis illius transitum moliantur, magis ut comperta potestate desperent. Ubi nunc est illa ferocia? ubi semper infida mobilitas? Jam ne procul quidem Rhenum audetis accolere, et vix securi flumina interiora potatis. Contra hinc per intervalla disposita magis ornant limitem castella quam protegunt. Arat illam terribilem aliquando ripam inermis agricola, et toto nostri greges flumine bicorni mersantur. Haec est tua, Constantine, de Ascarici Regaisique supplicio quotidiana atque aeterna victoria, omnibus quondam secundis praeliis anteponenda, semel acie vincitur, sine fine documento. Cladem suam, quamvis multi pereant, vulgus ignorat; compendium est devincendorum hostium duces sustulisse.