Latin
Incipit Panegyricus
Eumenius, Panegyrico Constantino Augusto 2.12
Unproofread scanNot analysed yet
XII. Ut tamen omnibus modis barbarorum immanitas frangeretur, nec sola hostes regum suorum supplicia moererent, etiam immissa, Bructeris vastatione fecisti, Imperator invicte. In quo prima consilii tui fuit ratio, quod exercitu repente trajecto inopinantes adortus es, non quo aperto Marte diffideres, ut qui palam congredi maluisses, sed ut illa natio perfugiis silvarum et paludium bellum solita frustrari fugae tempus amitteret. Caesi igitur innumerabiles, capti plurimi. Quidquid fuit pecoris, captum, aut trucidatum est. Vici omnes igne consumpti. Puberes qui in manus venerunt, quorum nec perfidia erat apta militiae, nec ferocia servituti, ad poenas spectaculo dati saevientes bestias multitudine sua fatigarunt. Hoc est, Imperator, fretum osse virtute sua atque fortuna, hoc est, non pacem emere parcendo, sed victoriam quaerere provocando.