Latin
Incipit Panegyricus
Eumenius, Panegyrico Constantino Augusto 2.6
Unproofread scanNot analysed yet
VI. Quid de misericordia dicam, qua victis temperavit? quid de justitia, qua spoliatis amissa restituit? quid de providentia, qua sociis sibi junctis se ejusmodi judicio dedit, ut servitutem passos juvaret recepta libertas, culpae conscios ad poenitentiam re· vocaret impunitas? Quid loquar rursus intimas Franciae nationes non jam ab his locis, quae olim Romani invaserant, sed a propriis ex origine suis sedibus, atque ab ultimis barbariae littoribus avulsas, ut In desertis Galliae regionibus collocatae, et pacem Romani imperii cultu juvarent, et arma dilectu? Quid commemorem Lingonicam victoriam, etiam imperatoris ipsius vulnere gloriosam? quid Vindonis campos hostium strage completos, sed adhuc ossibus opertos? quid immanem ex diversis Germanorum populis multitudinem, quam duratus gelu Rhenus illexerat ut Insulam, quam divortio sui idem amnis amplectitur, pedestri agmine ausa transmittere repente laxato flumine clauderetur, et demissis statim obsessa navigiis, ita se dedere cogeretur, ut, quod difficilius est sorte communi, eligeret, et ex aequo captivitati traderet, relatura cum reliquiis suis infamiam proditionis suorum.