Latin
Incipit Panegyricus
Eumenius, Panegyrico Constantino Augusto 2.7
Unproofread scanNot analysed yet
VII. Dies me ante deficiet quam oratio; si omnia patris tui tacta vel hac brevitate percurram. Cujus etiam suprema illa expeditio non Britannica tropaea, ut vulgo certum est, expetivit, sed diis jam vocantibus ad intimum terrarum limen accessit. Neque enim ille tot tantisque rebus gestis non dico Caledonum, allorumque Pictorum silvas et paludes, sed nec Hiberniam proximam, nec Thulen ultimam, nec ipsas, si quae sunt, Fortunatorum insulas dignabatur acquirere, sed, quod eloqui nemini voluit, iturus ad deos genitorem illum deorum, ignea coeli astra refoventem, prospexit Oceanum, ut fruiturus exinde luce perpetua, jam videret illic diem pene continuum. Vere enim profecto illi superum templa patuerunt, receptusque est consessa coelitum, Jove ipso dexteram porrigente. Quin imo statim sententiam rogatus, cui imperium decerneret, dixit ut decebat Constantium Pium: manifeste enim sententia patris electus es imperator. Quod quidem ita nos dicere cum veritas jubet, tum pietati tuae, video, gratissimam est. Sed cur tantummodo privatis tuis affectibus blandiamur, cum omnium deorum fuerit illa sententia, et quidem jam pridem auctoritate praescripta, quamvis tum pleno firmata sit consilio? Jam tunc enim coelestibus suffragiis ad salutem reipublicae vocabaris, cum ad tempus ipsum, quo pater in Britanniam transfretabat, classi jam vela facienti repentinus tuus adventus illuxit: ut non advectus cursu publico, sed divino quodam advolasse curriculo videreris.