Latin · Dactylic hexameter
Part 1, lines 1.135-1.184
Eupolemius, Messias 1.135-184
Not analysed yet
Tunc erat inter eos, quo non astucior alter
Invidieque capax magis; illi nomen Ofites.
Quem, quia versutum plenumque dolis videt, acer
Cacus, ut Antropum temptet subvertere, mittens
„I, bone," ait „iuvenemque, dolis quia fallere nosti,
Falle dolis! Neque enim poterit, velut arbitror, ulla
Simplex arte capi cicius quam fraude benignus,
Dum credit verbis nec in herba cogitat anguem.
Vade igitur; si te fortuna remiserit ad me
Propositi nostri victorem, munera certe
Multa tibi tribuam nec erit mihi gracior ullus."
Hec postquam ducibus placuere, dolosus Ophites
Antropo parat insidias et, ne sua nullas
Fraus habeat vires, forte in Bethele morantem
Antifrononta petit; quo blandis fallere verbis
Non vixit magis aptus homo, sermone suavis
Et facie gratus, voluit seducere si quem,
Arrisit. Quem rex Solimanus semper habebat
Suspectum iuvenemque suum Bethele manentem
Obtestatus erat, ne crederet illius umquam
Consiliis, iam possessum si nollet honorem
Maioremque dein, si sic perstaret, habendum
Perdere et eternum damnandus inire laborem.
Hoc ergo assumpto sibi complice fraudis Ofites
Pergit ad Antropi pulcre vernancia tecta.
Illic ortus erat viridissimus omnigenisque
Consitus arboribus gignentibus, ut memoratur,
Diversi generis fructus variique saporis;
Illic fons etiam scatet, ex quo quatuor amnes
Emanare ferunt. In eodem nascitur horto
Tus et mirra fluit preciosaque balsama stillant,
Multaque preterea sunt oblectancia visus
Illic humanos. Ibi tunc de more sedentem
Inveniunt iuvenem, quem sic affatur Ofites
„Ingenio pollens etatis et integritate,
Regie vir, quam grata tibi, quam florida sedes,
Ut decet ingenuum! Nec, ut invideam, hec tibi dico,
Sed magis admiror, cur te Solimanus, ut aiunt,
Iusserit indigenis Luze bene credere eunctis
Excepto virtute suos qui comminus adstans
Impiger Antifronon cives supereminet omnes."
Ille refert „Vere mihi rex –nam cur ego verum
Hoc presente negem? –remonens precepit, ut omnes
Diligerem, quos hec vicinos urbs habet, unum
Hunc devitarem; cito traderer huius iniquis."
„Hunc devitares, quia te cito traderet, inquis,
Artibus iste suis. Non est ita. Sed quoniam rex
'Artibus' aiebat", subicit male fidus Ofites
„Cognovit, quam sit sollers paciensque laborum
Antifronon, et erat sollers paciensque laborum.