Latin · Dactylic hexameter
Part 1, lines 1.185-1.227
Eupolemius, Messias 1.185-227
Not analysed yet
Vitandum tibi censet eum; cui si socieris,
Ne tibi se faciat similem, timet, hercule, et ipsi
Par fieres magnisque diis. Et si mihi prudens
Credis eris: sed enim vult hac in sede quietum
Et mundo ignotum miseram te ducere vitam.
Hoc autem duce, si modo te subieceris illi
Egregio fortique viro, per tocius orbis
Climata notus eris". Sic postquam fatus, amicum
Attollens iuvenis vultum „Mihi cerneris" inquit
„Providus et tibi quis monstrarit nescio nostrum,
Sicut habet se, nosse statum. Res ipsa monet me
Consilio parere tuo". Quis enim male credat
Iuranti? –iurabat enim. Tunc ambo rogabant
Infaustum iuvenem fallacis tecta tiranni
Visere. Vix limen spondentis amica sed hostis
Contigerat, tectus subito circumvolat hostis:
Torvus Amartigenis, satus Antifrononte ducisque
Intimus Apolide, iuvenem rapit atque revinctis
Post tergum manibus comitante abducit Ofite.
Sic pastor vincto pretentis cassibus agno
Irritare lupum noctu solet; ille bidentis
Crebris illectus balatibus advolat et spe
Prede captus hiat, sed eum plaga precipitem mox
Innectit nexumque tenet, dum rusticus acer
Advenit et frustra temptantem evadere telo
Traicit et stupidum perfosso preripit agnum.
Cacus ut optatum consistere comminus hostem
Vidit, „Io, comites, quante nos nostraque cure
Sint superis", inquid „probat huius captio; quo non
Capto mererem, sed rex videor mihi capto.
Quam bene disposuit rex Agatus, ut miser hic me
Deiceret solio! Dis inmortalibus esset
Dedecus eternum meritoque fatisceret orbis,
Hibrida, polluto si tu fruerere ducatu,
Qui Caco permissus erat; ceu siquis honeste
Abstrahat armillam sponse scrofeque lutosas
Ad nares transferre velit." Sic fatus et illum
Tradit Amartigeni religatum colla catenis,
Ut semper sit servus ei, nisi liberet illum
Agatus, et dat ei regnum Babilonis; eodem
Transtulit ille virum. Solimane ceptriger urbis
Comperiens tantis deceptum fraudibus esse
Dilectum iuvenem dolet et simul infremit ira.